Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est
127
de la nature et de l’origine de l’âme


(quod ostendit Deum hominem, vel instar hominis a vulgo concipi), sed etiam impotentiam involvere. Sed nolo de eadem re toties sermonem instituere. Lectorem solummodo iterum atque iterum rogo, ut, quæ in prima parte, ex Propositione 16, usque ad finem, de hac re dicta sunt, semel atque iterum perpendat. Nam nemo ea, quæ volo, percipere recte poterit, nisi magnopere caveat, ne Dei potentiam cum humana Regum potentia vel jure confundat.

PROPOSITIO IV

Idea Dei, ex qua infinita infinitis modis sequuntur, unica tantum esse potest.

DEMONSTRATIO

Intellectus infinitus nihil, præter Dei attributa ejusque affectiones, comprehendit (per Prop. 30 p. I). Atqui Deus est unicus (per Coroll. 1