Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/157

E Wikisource
Haec pagina emendata est
153
de la nature et de l’origine de l’âme


attributi conceptum involvunt (per Defin. 1 hujus). Deinde, quod jam tardius jam celerius, et absolute jam moveri jam quiescere possunt.

LEMMA III

Corpus motum vel quiescens ad motum vel quietem determinari debuit ab alio corpore, quod etiam ad motum vel quietem determinatum fuit ab alio, et illud iterum ab alio, et sic in infinitum.

DEMONSTRATIO

Corpora (per Defin. 1 hujus) res singulares sunt, quæ (per Lemma 1) ratione motus et quietis ab invicem distinguuntur ; adeoque (per Prop. 28 p. I) unumquodque ad motum vel quietem necessario determinari debuit ab alia re singulari, nempe (per Prop. 6 hujus) ab alio cor-