Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
27
De Dieu


DEMONSTRATIO

Omnia, quæ sunt, vel in se vel in alio sunt (per Axiom. 1), hoc est (per Defin. 3 et 5), extra intellectum nihil datur præter substantias earumque affectiones. Nihil ergo extra intellectum datur, per quod plures res distingui inter se possunt, præter substantias, sive quod idem est (per Defin. 4), earum attributa, earumque affectiones. Q. E. D.

PROPOSITIO V

In rerum natura non possunt dari duæ aut plures substantiæ ejusdem naturæ sive attributi.

DEMONSTRATIO

Si darentur plures distinctæ, deberent inter se distingui vel ex diversitate attributorum, vel ex diversitate affectionum (per Prop. pæced.) Si