Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/374

E Wikisource
Haec pagina emendata est
370
éthique


hujus) ; ergo Lætitia et Tristitia est ipsa Cupiditas sive Appetitus, quatenus a causis externis augetur vel minuitur, juvatur vel coercetur, hoc est (per idem Schol.) est ipsa cujusque natura ; atque adeo uniuscujusque Lætitia vel Tristitia a Lætitia vel Tristitia alterius tantum etiam discrepat, quantum natura seu essentia unius ab essentia alterius differt et consequenter quilibet uniuscujusque individui affectus ab affectu alterius tantum discrepat, etc. Q. E. D.

SCHOLIUM

Hinc sequitur, affectus animalium, quæ irrationalia dicuntur (bruta enim sentire nequaquam dubitare possumus, postquam Mentis novimus originem), ab affectibus hominum tantum differre, quantum eorum natura a natura humana differt. Fertur quidem equus et homo Libidine