Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/426

E Wikisource
Haec pagina emendata est
422
éthique


remque illam imperfectam reliquisse credunt. Videmus itaque homines consuevisse, res naturales perfectas aut imperfectas vocare, magis ex præjudicio quam ex earum vera cognitione. Ostendimus enim in Primæ Partis Appendice, Naturam propter finem non agere ; æternum namque illud et infinitum Ens, quod Deum seu. Naturam appellamus eadem, qua existit, necessitate agit. Ex qua enim naturæ necessitate existit, ex eadem ipsum ageire ostendimus (Prop. 16 p. I). Ratio igitur, seu causa, cur Deus seu Natura agit, et cur existit, una eademque est. Ut ergo nullius finis causa existit, nullius etiam finis causa agit ; sed ut existendi, sic et agendi principium, vel finem, habet nullum. Causa autem, quæ finalis dicitur, nihil est præter ipsum humanum appetitum, quatenus is alicujus rei veluti principium seu causa primaria consideratur. Ex. gr. cum dicimus habitationem causam fuisse finalem hujus aut illius domus, nihil tum sane intelligimus aliud, quam quod homo ex eo, quod vitæ domesticæ commoda imaginatus est, appe-