Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/566

E Wikisource
Haec pagina emendata est
562
éthique


SCHOLIUM

Si jam quæratur, quid si homo se perfidia a præsenti mortis periculo posset liberare, an non ratio suum esse conservandi omnino suadet, ut perfidus sit ? Respondebitur eodem modo, quod si Ratio id suadeat, suadet ergo id omnibus hominibus, atque adeo Ratio omnino suadet hominibus, ne nisi dolo malo paciscantur[1], vires conjungere et jura habere communia, hoc est, ne revera jura habeant communia, quod est absurdum.

PROPOSITIO LXXIII

Homo, qui Ratione ducitur, magis in Civitate, ubi ex communi decreto vivit, quam in solitudine, ubi sibi soli obtemperat, liber est.

  1. W. Meijer propose de lire, conformément à la traduction de Glazemaker, non nisi dolo malo pacisci, etc.