Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
58
éthique


est corporea ; eatenus enim neque separatur neque dividitur. Porro, aqua, quatenus aqua, generatur et corrumpitur ; at, quatenus substantia, nec generatur nec corrumpitur. Atque his me ad secundum argumentum etiam respondisse puto : quandoquidem id in eo etiam fundatur, quod materia, quatenus substantia, divisibilis sit et ex partibus confletur. Et quamvis hoc non esset, nescio, cur divina natura indigna esset : quandoquidem (per Prop. 14) extra Deum nulla substantia dari potest, a qua ipsa pateretur. Omnia, inquam, in Deo sunt, et omnia, quæ fiunt, per solas leges infinitæ Dei naturæ fiunt, et ex necessitate ejus essentiæ (ut mox ostendam) sequuntur ; quare nulla ratione dici potest, Deum ab alio pati, aut substantiam extensam divina natura indignam esse, tametsi divisibilis supponatur, dummodo æterna et infinita concedatur. Sed de his impræsentiarum satis.