Haec pagina emendata est
655
de la liberté de l’homme
|
æternus cogitandi modus sit, qui alio æterno cogitandi modo determinatur, et hic iterum ab alio, et sic in infinitum ; ita ut omnes simul Dei æternum et infinitum intellectum constituant.
PROPOSITIO XLI
Quamvis nesciremus, Mentem nostram æternam esse, Pietatem tamen, et Religionem, et absolute omnia, quæ ad Animositatem et Generositatem referri ostendimus in quarta Parte, prima haberemus.
DEMONSTRATIO
Primum et unicum virtutis seu recte vivendi Rationis fundamentum (per Coroll. Prop. 22 et per Prop. 24 p. IV) est suum utile quærere. Ad illa autem determinandum, quæ Ratio utilia esse dictat, nullam rationem |