Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/662

E Wikisource
Haec pagina emendata est
658
éthique


PROPOSITIO XLII

Beatitudo non est virtutis præmium, sed ipsa virtus ; nec eadem gaudemus, quia libidines coercemus, sed contra, quia eadem gaudemus, ideo libidines coercere possumus.

DEMONSTRATIO

Beatitudo in Amore erga Deum consistit (per Prop. 36 hujus, et ejus Schol.), qui quidem Amor ex tertio cognitionis genere oritur (per Coroll. Prop. 32 hujus) ; atque adeo hic Amor (per Prop. 59 et 3 p. III) ad Mentem, quatenus agit, referri debet ; ac proinde (per Defin. 8 p. IV) ipsa virtus est ; Quod erat primum. Deinde quo Mens hoc Amore divino seu beatitudine magis gaudet, eo plus intelligit (per Prop. 32 hujus), hoc est