Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/68

E Wikisource
Haec pagina emendata est
64
éthique


infinita natura, infinita infinitis modis, hoc est omnia, necessario effluxisse, vel semper eadem necessitate sequi : eodem modo ac ex natura trianguli ab æterno et in æternum sequitur, ejus tres angulos æquales esse[1] duobus rectis. Quare Dei omnipotentia actu ab æterno fuit, et in æternum in eadem actualitate manebit. Et hoc modo Dei omnipotentia longe, meo quidem judicio, perfectior statuitur. Imo adversarii Dei omnipotentiam (liceat aperte loqui) negare videntur. Coguntur enim fateri, Deum infinita creabilia intelligere, quæ tamen nunquam creare poterit. Non alias, si scilicet omnia ; quæ intelligit, crearet, suam, juxta ipsos, exhauriret omnipotentiam, et se imperfectum redderet. Ut igitur Deum perfectum statuant, eo rediguntur, ut simul statuere debeant, ipsum non posse omnia efficere, ad quæ ejus potentia se

  1. Land donne ici æquari