Jump to content

Pagina:Spinoza - Éthique, trad. Appuhn, 1913.djvu/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est
68
éthique


causa ; quod est primum. Deinde extra Deum nulla potest dari substantia (per Prop. 14), hoc est (per Defin. 3) res, quæ extra Deum in se sit ; quod erat secundum. Deus ergo est omnium rerum causa immanens, non vero transiens. Q. E. D.

PROPOSITIO XIX

Deus, sive omnia Dei attributa sunt æterna.

DEMONSTRATIO

Deus enim (per Defin. 6) est substantia, quæ (per Prop. 11) necessario existit, hoc est (per Prop. 7), ad cujus naturam pertinet existere, sive (quod idem est) ex cujus definitione sequitur ipsum existere, adeoque (per Defin. 8) est æternus. Deinde per Dei attributa intelligendum est id,