Pagina:Sul rosario di Maria Vergine.djvu/4

E Wikisource
Haec pagina emendata est



___________________

quemadmodum multiplices inter formas eiusdem pietatis, iam ROSARIUM MARIALE, ille tam excellens orandi ritus, in opinione et consuetudine latius invalescat. Id Nobis, inquimus, periucundum est, qui, si partem curarum non minimam promovendo Rosarii instituto tribuimus, probe videmus quam benigna optatis Nostris adfuerit exorata Regina coelestis: eamque sic Nobis confidimus adfuturam, ut curas quoque aegritudinesque lenire velit quas proximi allaturi sunt dies. — Sed praecipue ad regnum Christi amplificandum uberiora Nobis adiumenta ex Rosarii virtute expectamus. Consilia quae studiosius in praesentia urgemus, de reconciliatione esse dissidentium ab Ecclesia nationum, haud semel ediximus: simul professi, felicitatem eventus, orando obsecrandoque divino Numine, maxime quaeri oportere. Id etiam non multo antehac testati sumus, quum per sollemnia sacrae Pentecostes, peculiares preces in eam causam divino Spiritui adhibendas commendavimus: cui commendationi magna ubique alacritate obtemperatum est. At vero pro gravitate rei perarduae, proque debita omnia virtutis constantia, apte facit hortamentum Apostoli: Instate orationi (1); eo vel magis quod tali instantiae precandi suavius quoddam incitamentum bona ipsa coeptorum initia admovere videantur. Octobri igitur proximo nihil sane fuerit, Venerabiles Fratres, neque proposito utilius, neque acceptius Nobis, quam si toto mense vos populique vestri, Rosarii prece consuetisque praescriptis, Nobiscum apud Virginem Matrem pientissimi insistatis.