Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/116

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


116 T. LIVII

Rex interrogavit : Estisne vos legati oratoresque missi a populo collatino, ut vos populumque collatinum dederetis?—Sumus.—Estne populus collatinus in sua potestate?—Est.—Deditisne vos, populumque collatinum, urbem, agros, aquam, terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia, in meam populique romani ditionem?—Dedimus.—At ego recipio. Bello sabino perfecto, Tarquinius triumphans Romam rediit : inde priscis Latinis bellum fecit; ubi nusquam ad universae rei dimicationem ventum est. Ad singula oppida circumferendo arma, omne nomen latinum domuit. Corniculum, Ficulea vetus, Cameria, Crustumerium, Ameriola, Medullia, Nomentum, haec de priscis Latinis, aut qui ad Latinos defecerant, capta oppida. Pax deinde est facta. Majore inde animo pacis opera inchoata, quam quanta mole gesserat bella : ut non quietior populus domi esset, quam militiae