Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. I. 13

Aeneae Antenorique, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetum, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem rege Pylaemene ad Trojam amisso, quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum : Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henetos Trojanosque eas tenuisse terras : et in quem primum egressi sunt locum, Troja vocatur, pagoque inde Trojano nomen est, gens universa Veneti appellati. Aeneam ab simili clade domo profugum sed ad