Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/131

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. XLIII. 131

juniorum seniorumque, ad institutam ab Serv. Tullio summam non convenire : quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, quae habitabantur partes, tribus eas appellavit, ut ego arbitror, ab tributo : nam ejus quoque aequaliter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est. Neque hae tribus ad centuriarum distributionem numerumque quidquam pertinuere.