Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/166

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


166 T. LIVII LIB. I. CAP. LIX.

profugit, exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, senserat enim adventum ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam, venerunt. Tarquinio clausae portae, exsiliumque indictum : liberatorem Urbis laeta castra accepere; exactique inde liberi regis. Duo patrem sequuti sunt, qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. Sext. Tarquinius Gabios, tanquam in suum regnum, profectus, ab ultoribus veterum simultatum, quas sibi ipse caedibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam, annos ducentos quadraginta quatuor. Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Serv. Tullii creati sunt, L. Junius Brutus, et L. Tarquinius Collalinus.