Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/34

E Wikisource
Haec pagina emendata est

34 T. LIVII

praetexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet : et ita habuisse Etruscos, quod, ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futura multitudinis, quam ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendae multitudinis causa, vetere consilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur, locum, qui nunc