Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est

LIBER I. CAP. X. XI. 41

animo metatus sum, dedico, sedem opimis spoliis, quae, regibus ducibusque hostium caesis, me auctorem sequentes, poster ferent. Haec templi est origo, quod primum omnium Romae sacratum est. Ita deinde diis visum, nec irritam conditoris templi vocem esse, qua laturos ea spolia posteros nuncupavit : nec multitudine compotum ejus doni vulgari laudem. Bina postea, inter tot annos, tot bella, opima parta sunt spolia; adeo rara ejus fortuna decoris fuit!

XI. Dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines romanos incursionem facit. Raptim et ad hos