Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/43

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XI. 43

quam intulerunt. Consilio etiam additus dolus. Sp. Tarpeius romanae praeerat arci; hujus filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat : aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat; accepti obrutam armis necavere; seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset. Additur fabulae, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis brachio laevo, gemmatosque magna specie annulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis