Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est

58 T. LIVII

dis usurpatur idem jus, vi adempta. Priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum Patres auctores fiunt. Tum interrex, concione advocata : Quod bonum, faustum, felixque sit, inquit, Quirites, regem create, ita Patribus visum est. Patres deinde, si dignum, qui secundus ab Romulo numeretur, crearitis, auctores fient. Adeo id gratum plebi fuit, ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent juberentque, ut senatus decerneret, qui Romae regnaret.

XVIII. Inclyta justitia religioque ea tempestate Numae Pompilii erat. Curibus Sabinis habitabat, consultissimus vir, ut in illa quisquam aetate esse poterat, omnis divini atque humani juris. Auctorem doctrinae ejus, quia non exstat alius, false Samium Pythagoran edunt : quem, Servio Tullio regnante Romae, centum