Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/79

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XXV. 79

quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque aequato Marte singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares : alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabant : alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti : nec illud praelium fuit. Romanus exsultans, Duos, inquit, fratram manibus dedi : tertium causae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit : jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat.