Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/81

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


LIBER I. CAP. XXVI. 81

amore ad sponsum, inquit, oblita fratrum mortuorum vivique, oblita patriae. Sic eat, quaecumque Romana lugebit hostem. Atrox visum id facinus Patribus plebique : sed recens meritum facto obstabat : tamen raptus in jus ad regem. Rex, ne ipse tam tristis ingratique ad vulgus judicii, aut, secundum judicium, supplicii auctor esset, concilio populi advocato, Duumviros, inquit, qui Horatio perduellionem judicent, secundum legem facio. Lex horrendi carminis erat : Duumviri perduellionem judicent. Si a duumviris provocarit, provocatione certato : si vincent, caput ob-