Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/92

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


92 T. LIVII

Sabinis bellum indicit, genti ea tempestate secundum Etruscos opulentissimae viris armisque. Utrimque injuriae factae, ac res nequidquam erant repetitae. Tullus ad Feroniae fanum mercatu frequenti negotiatores romanos comprehensos querebatur; Sabini, suos prius in lucum confugisse ac Romae retentos : hae causae belli ferebantur. Sabini, haud parum memores, et suarum virium partem Romae ab Tatio locatam, et romanam rem nuper etiam adjectione populi albani auctam, circumspicere et ipsi externa auxilia. Etruria erat vicina, proximi Etruscorum Veientes; inde, ob