Jump to content

Pagina:T. Livii Patavini quæ exstant omnia opera, I.djvu/96

E Wikisource
Haec pagina emendata est

96 T. LIVII

vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quae, velut diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant : et aut romana sacra susceperant, aut, fortunae, ut fit, obirati, cultum reliquerant deum. Romanis quoque ab eodem prodigio novemdiale sacrum publice susceptum est : seu voce caelesti ex Albano monte missa, nam id quoque traditur, seu haruspicum monitu. Mansit certe solenne, ut, quandoque idem prodigium nun-