III. iii T. MACCI PLAVTI
5 Ph. acerbum funus filiae faciet, si te carendum est. 595
Li. homo hercle hinc exclusust foras. Le. ita res est.
Arg. mitte quaeso. Ph. quo nunc abis ? quin tu hic manes ? Arg. nox, si
uoles, manebo. Li. audin hunc opera ut largus est nocturna? nunc enim esse negotiosum interdius uidelicet Solonem, 10 leges ut conscribat quibus se populus teneat. gerrae ! 600
qui sese parere apparent huius legibus, profecto numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent. Le. ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,, qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire. '5 Li. sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam. 605 Arg. uale. Ph. quo properas ? Arg. bene uale : apud
Orcum te uidebo. nam equidem me iam quantum potest a uita abiudicabo. Ph. qur tu, opsecro, inmerito meo me morti dedere optas ? Arg. egon te ? quam si intellegam deficere uita, iam ipse 20 uitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam. 610
Ph. qur ergo minitaris tibi te uitam esse amissurum ? nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis ? [mihi] certum est ecficere in me omnia eadem quae tu in te
faxis. Arg. oh melle dulci dulcior tu es. Ph. certe enim tu uita
es mi. 25 complectere. Arg. facio lubens. Ph. utinam sic ecferamur. 615 Le. o Libane, uti miser est homo qui amat ! Li. immo
hercle uero qui pendet multo est miserior. Le. scio qui periclum feci.
597 nox Lipnus : mox cod. 598-9 esse Negotiosum Mueller:
est Negotiosus cod (i. 9) 599 fort. int. neg. uidclicet 609
ego cod. si (ego) Fleckeisen, cui te placet 611 mihi Loman,
sed cf. Journ. Phil. 26, 294 613 mihi del. Lachmnnn, Niemocller
de tronom. p 50 est facere Leo ^ 614 tu es (tu's) Fleckeisen :
mihi tu es cod. certe del. Schoell (iv. 1) 616 o (Libane)
Lib. ut (ita cod.) m. homost Camerarius
�� �