Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/109

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA III. iii

agnellum, haedillum me tuom dic esse uel uitellum,

prehende auriculis, compara labella cum labellis.

Arg. ten osculetur, uerbero? Le. quam uero indignum

uisum est? 670 atqui pol hodie non feres, ni genua confricantur. So

Arg. quiduis egestas imperat : fricentur. dan quod oro ?

Ph. age, mi Leonida, opsecro, fer amanti ero salutem,

redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.

Le. nimi' bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie 675 numquam me orares quin darem : illum te orare meliust, 85

illic hanc mi seruandam dedit. i sane bella belle.

cape hoc sis, Libane. Arg. furcifer, etiam me delusisti ?

Le. numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.

age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare

hanc. 680 Li. taceas, me spectes. Arg. quin ad hunc, Philaenium, 90

adgredimur,

uirum quidem pol optumum et non similem furis huiius ?

Li. inambulandum est : nunc mihi uicissim supplicabunt.

Arg. quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,

da mi istas uiginti minas. uides me amantem egere. 685 Li. uidebitur. factum uolo. redito huc conticinno. 95

nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.

Ph. amandone exorarier uis ted an osculando ?

Li. enim uero utrumque. Ph. ergo, opsecro, et tu utrum-

que nostrum serua.

Arg. o Libane, mi patrone, mi trade istuc. magi' decorumst 690 libertum potius quam patronum onus in uia portare. 100

Ph. mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,

amabo, faciam quod uoles, da istuc argentum nobis.

670 confringantur, citm var. I. confricantur cod. 671 dan

Gmtcrtts : dant cod. 676 i] ei cod., forma antiqua 679 tuam

partem Fleckeisen 685 uidebimus codd. Varronis de L. L. 6, 7

huc om. codd. Varr. 6, 7 ; 7, 79 conticinio codd. Varr. 6, 7 688

ego cod. (ergo D) (v. 12, p. 74) etj te et B

�� �