Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/11

E Wikisource
Haec pagina emendata est

fabulas vel potius fabularum partes (Bacch. 35-80, 570-650, 810-900, Pers., Poen., Pseud. 730-fin., Rud. init.-79o) in quibus lectiones deperditi codicis Turnebi (T) nuper repertae in bibliotheca Bodleiana praesto sunt antiquius testimonium huius recensionis habemus, nam ex consensu codicis T cum ceteris codicibus lectiones ipsius illius proarchetypi (PA) indagare possumus; unde fit ut siglo P (vel ‘'cod.’) in his fabulis non modo archetypi (unde BCDEVJO et correctiones B3) sed etiam proarchetypi (unde etiam T) lectiones denotentur.

Siquis autem pleniorem lectionum et coniecturarum narrationem requirit, ad maiores editiones, sive eam quam paravit Leo (ap. Weidmann., Berolini, 1895-6) sive eam quam Goetz, Loewe, Schoell (ap. Teubner., Lipsiae, 1881-94), se convertat. Hac enim in adnotatione neque scaenarum titulis[1] (quorum sane maxima pars perantiqua vix esse potest) neque personarum notis (quae in codice A evanuerunt, in ceteris saepe temere sunt dispositae) neque versuum lyricorum (nisi in AT) divisionibus neque discrepantiis iis levioribus quae ad orthographiam solam spectant,(ut oppinor pro opinor, etquis pro ecquis, philopolemeus pro Philopolemus) locum dedi. Neque Plautinas apud grammaticos citationes omnes recipere potui, sed tantummodo eas quae aliquid novi et pretiosi adferre videbantur[2].

v

  1. Scaenarum divisiones et tituli quam saepe plus incommodi legentibus (e.g. Men. V. iii, iv) quam commodi afferant exposuit Leo (Plaut. Forsch. 14 n.), qui in editione sua textum per actus singulos continuum exhibuit. Quod quidem in hac editione libenter fecissem nisi mihi alia libri forma praescripta esset.
  2. Cavendum sane est ne temerariis apud grammaticos citationibus nimia fides tribuatur. Nihilominus vellem, si licuisset, plures earum quae simul codices nostrcs et huius editionis textum confirmant admittere; nam consensus grammatici alicuius cum alterutra recensione fere tantum auctoritatis habet quantum consensus duarum recensionum (AP) neque sine gravi causa contemni debet (e.g. Men. 98).