Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

ASINARIA V. ii

Pa. censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in

ganeum ? Art. ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas suspicabar atque insontis miseras cruciabam. Arg. pater, 890 iube dari uinum ; iam dudum factum est quom primum bibi. 4° De. da, puere, ab summo. age tu interibi ab infumo da

sauium. Art. perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus ! De. edepol animam suauiorem aliquanto quam uxoris meae. Ph. dic amabo, an foetet anima uxoris tuae ? De. nauteam 895 bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier. 45

Art. ain tandem ? edepol ne tti istuc cum malo magno tuo dixisti in me. sine, uenias modo domum, faxo ut scias quid pericli sit dotatae uxori uitium dicere. Ph. miser ecastor es. Art. ecastor dignus est. Arg. quid

ais, pater? 900 ecquid matrem amas ? De. egone illam ? nunc amo, quia 50

non adest. Arg. quid quom adest ? De. periisse cupio. Ph. amat

homo hic te, ut praedicat. Art. ne illa ecastor faenerato funditat : nam si domum redierit hodie, osculando ego ulciscar potissumum. Arg. iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. De. maxume. 905 te, Philaenium, mihi atque uxoris mortem. hoc Venerium 55

est. pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date. Art. non queo durare. Pa. si non didicisti fulloniam,

887 vel illunc (an) adsuetum Langrehr 890 dari Acidalius :

dare cod. 894 inter 898 et 900 legitur ; 899 intcr 895 et 896 ; 895,

899 post 906 in marg. repetiti sunt {inter versuum contexium F&) ; mira turbatio totius loci 894 tuae uxori codd. Nonii 233 895

necesse sit codd. Nonii 8 : necessum est cod.,fort. recte 896-898

cum 902, 903 locum mutare iubet Fleckeisen 896 vel ain tu

(hodie) Muellcr magno malo F* 897 s.reuenias Goetz, Loewe

ut del. Flcckeisen 902 ille (pro -ae) castor

codd. Nonii 312 : ille ecastor cod. 904 iaceamus cod. 907

fullonicam cod.

�� �