Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/133

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AVLVLARIA II. ii

quid nunc me uis ? Me. quoniam tu me et ego te qualis 40

sis scio, quae res recte uortat mihique tibique tuaeque filiae, filiam tuam mi uxorem posco. promitte hoc fore.

220 Evc. heia, Megadore, hau decorum facinus tuis factis facis, ut inopem atque innoxium aps te atque aps tuis me inrideas. nam de te neque re neque uerbis merui uti faceres quod facis. 45 Me. neque edepol ego te derisum uenio neque derideo, neque dignum arbitror. Evc. qur igitur poscis meam gna-

tam tibi ?

225 Me. ut propter me tibi sit melius mihique propter te et tuos. Evc. uenit hoc mihi, Megadore, in mentem, ted esse homi-

nem diuitem, factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrumum; 50 nunc si filiam locassim meam tibi, in mentem uenit te bouem esse et me esse asellum : ubi tecum coniunctus

siem,

230 ubi onus nequeam ferre pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos magis hau respicias gnatus quasi numquam siem. et te utar iniquiore et meu' me ordo inrideat, 55

neutrubi habeam stabile stabulum, si quid diuorti fuat : asini me mordicibus scindant, boues incursent cornibus.

235 hoc magnum est periclum, ab asinis ad boues transcendere. Me. quam ad probos propinquitate proxume te adiunxeris, tam optumumst. tu condicionem hanc accipe, ausculta mihi, 60 atque eam desponde mi. Evc. at nihil est dotis quod dem.

Me. ne duas. dum modo morata recte ueniat, dotata est satis.

240 Evc. eo dico, ne me thensauros repperisse censeas.

Me. noui, ne doceas. desponde. Evc. fiat. sed pro

Iuppiter,

227 autem Brix 232 vel med 234 mordicibus testatur

Nonius 139 : mordicus cod. 235 ab Camerarius : me ab cod. (iv. 2) : vix periclum mi 238 in marg. pro dederis cod. (gloss. ad duas)

�� �