AVLVLARIA IT. iv
de suo tigillo fumus si qua exit foras.
quin, quom it dormitum, follem opstringit ob gulam.
An. qur ? Str. ne quid animae forte amittat dormiens.
An. etiamne opturat inferiorem gutturem, 25
305 ne quid animai forte amittat dormiens ?
Str. haec mihi te ut tibi med aequom est, credo, credere.
An. immo equidem credo. Str. at scin etiam quomodo?
aquam hercle plorat, quom lauat, profundere.
An. censen talentum magnum exorari pote 3°
310 ab istoc sene, ut det qui fiamus liberi?
Str. famem hercle utendam si roges, numquam dabit.
quin ipsi pridem tonsor unguis dempserat :
conlegit, omnia apstulit praesegmina.
An. edepol mortalem parce parcum praedicas. 35
315 Str. censen uero adeo ess' parcum et misere uiuere ?
pulmentum pridem eripuit ei miluos :
homo ad praetorem deplorabundus uenit ;
infit ibi postulare plorans, eiulans,
ut sibi liceret miluom uadarier. 4°
320 sescenta sunt quae memorerh, si sit otium.
sed uter uostrorum est celerior ? memora mihi.
An. ego, ut multo melior. Str. coquom ego, non furem
rogo.
An. coquom ergo dico. Str. quid tu ais? Co. sic sum
ut uides.
An. coquos ille nundinalest, in nonum diem 45
325 solet ire coctum. Co. tun, trium litterarum homo,
me uituperas ? fur. An. etiam fur, trifurcifer.
301 ligello, ' tuguriolo,' testatur Nonitis 134 306 credo credere
Pylades : credere credo cod. (ii, p. 37) 309 pote Kampntann :
potest cod. (i. 7) 310 vel post det distingue 312 ipse codd.
Nonii 151, 273 315 esse dcl. Scyffcrt. Rcdslob (Liter. Centralbl.
1895, p. 1761 ) miserere corr. misere cod. (pro misef, i.e. miserum?) : miserum magis Plautinum esse demonstrat Seyffert 316 er. ei Reis : ei er. cod. : ei der. Guliclmiits 317 (vid.
"Addenda et Cumgenda' 1 ) 322 et Mucllcr (cf. ad Asin. 835)
323 ergo Acidalius : ego cod. (v. 12, p. 104)
�� �