AVLVLARIA II. vi
tibicinamque opsoniumque in nuptias.
Megadorus iussit Euclioni haec mittere.
Sta. Cererin, Strobile, has sunt facturi nuptias ? 5
355 Str. qui ? Sta. quia temeti nihil allatum intellego.
Str. at iam adferetur, si a foro ipsus redierit.
Sta. ligna hic apud nos nulla sunt. Co. sunt asseres ?
Sta. sunt pol. Co. sunt igitur ligna, ne quaeras foris.
Sta. quid, inpurate? quamquam Volcano studes, 10
360 cenaene caussa aut tuae mercedis gratia
nos nostras aedis postulas comburere ?
Co. hau postulo. Str. duc istos intro. Sta. sequimini. —
Pvthodicvs (Strobilvs?) vii
Py. Curate. ego interuisam quid faciant coqui ;
quos pol ut ego hodie seruem cura maxuma est. 365 nisi unum hoc faciam, ut in puteo cenam coquant :
ind' coctam susum subducemus corbulis.
si autem deorsum comedent si quid coxerint, 5
superi incenati sunt et cenati inferi.
sed uerba hic facio, quasi negoti nil siet, 37° rapacidarum ubi tantum siet in aedibus.
Evclio Congrio viii
Evc. Volui animum tandem confirmare hodie meum, ut bene haberem me filiai nuptiis. uenio ad macellum, rogito piscis : indicant caros ; agninam caram, caram bubulam, 375 uitulinam, cetum, porcinam : cara omnia. 5
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
354 has sunt cod. Fesii 364 : has (pro has s ; vii, p. 96) cod. : hi sunt codd. Macrobii Sat. 3, 11, 2 355 intellego] uideo codd. Fest.
et Macrob. 360 -ne Pius : -ue cod. 365 coquam codd. Nonii
400 367 Si (ipsi) Goetz (iii. 11), nam deorsum trisyll. suspectum
369 sed Gruierus : si cod.
plavt. 1 8
�� �