Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. ii T. MACCI PLAVTI

Evc. quia cultrum habes. Co. coquom decet. Evc. quid

comminatu's

mihi ? Co. istuc male factum arbitror, quia non latu' fodi. 5 Evc. homo nullust te scelestior qui uiuat hodie,

neque quoi ego de industria amplius male plus lubens faxim. 420

Co. pol etsi taceas, palam id quidem est : res ipsa testest ;

ita fustibus sum mollior magi' quam ullu' cinaedus.

sed quid tibi nos tactiost, mendice homo? Evc. quae res? 10 etiam rogitas ? an quia minus quam | aequom erat feci ?

Co. sine, at hercle cum magno malo tuo, si hoc caput sentit. 425

Evc. pol ego hau scio quidpost fuat : tuom niinc caput sentit.

sed in aedibus quid tibi meis nam erat negoti

me apsente, nisi ego iusseram ? uolo scire. Co. tace ergo. 1 5 quia uenimu' coctum ad nuptias. Evc. quid tu, malum, ciiras

utrum crudum an coctum ego edim, nisi tu mi es tutor ? 430

Co. uolo scire, sinas an non sinas nos coquere hic cenam ?

Evc. uolo scire ego item, meae domi mean salua futura ?

Co. utinam mea mihi modo auferam, quae ad (te) tuli, salua : 20 me hau paenitet, tua ne expetam. Evc. scio, ne doce, n6ui.

Co. quid est qua prohibes nunc gratia nos coquere hic cenam? 435

quid fecimus, quid diximus tibi secu' quam uelles ?

Evc. etiam rogitas, sceleste homo, qui | angulos omnis

mearum aedium et conclauium mihi peruium facitis ? 25 ibi ubi tibi erat negotium, ad focum si adesses,

non fissile auferres caput : merito id tibi factum est. 440

420/0;'/. delcnd. amplius (seq. male plus ; iv. ^),nam qu(oi) displicet 422 magis codd. Nonii 5 : miser magis cod. (miser ex compendio scri- pturae magis ortum est ; iv. 3) 423 nos m. h. tactio est cod. : trai.

Hermann 424 ereat cod. q. erat aequom Reiz : quam(me) aeq. e. Seyffert (cf Capt. 995) 425 magno malo tuo Hare : malo tuo

magno cod. 426 fiat cod. (v. 7) 429 ueni huc Fleckeisen, nam

uenimus coctum displicet 430 ego coctum Pylades fort. utrum

ego crudumne vel mihi 432 itidem Goetz mea cod. : corr.

s Camerarius; cf. Brix ap. Niemeyerum Stud. Pl 13 433 te add.

Studemund: attulimus Brix 435 prohibeas cod. (i. 9) 436

sequi usquam cod. (non PJ) (? pro sequs quam) 437 quine a. Her-

mann : qui a. in Leo 439 ibi Guietus : id cod. (D pro B) 440

auferres Goets : haberes cod. : fort. aueheres

�� �