Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/146

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. v T. MACCI PLAVTI

iam hosce apsolutos censeas : cedunt, petunt

treceni, quom stant thylacistae in atriis 45 textores limbularii, arcularii.

ducuntur, datur aes. iam apsolutos censeas, 520

quom incedunt infectores corcotarii,

aut aliqua mala crux semper est quae aliquid petat.

Evc. compellarem ego illum, ni metuam ne desinat 50 memorare mores mulierum : nunc sic sinam.

Me. ubi nugigerulis res soluta est omnibus, 525

ibi ad postremum cedit miles, aes petit.

itur, putatur ratio cum argentario ;

miles inpransus astat, aes censet dari. 55 ubi disputata est ratio cum argentario,

etiam ipsus ultro debet argentario : 530

spes prorogatur militi in alium diem.

haec sunt atque aliae multae in magnis dotibus

incommoditates sumptusque intolerabiles. 60 nam quae indotata est, ea in potestate est uiri ;

dotatae mactant et malo et damno uiros. 535

sed eccum adfinem ante aedis. quid agis, Euclio ?

vi Evclio Megadorvs

Evc. Nimium lubenter edi sermonem tuom. Me. an audiuisti ? Evc. usque a principio omnia. Me. tamen meo quidem animo aliquanto facias rectius, si nitidior sis filiai nuptiis. 540

5 Evc. pro re nitorem et gloriam pro copia qui habent, meminerunt sese unde oriundi sient. neque pol, Megadore, mihi neque quoiquam pauperi

518 phylacistae cod. : corr. Wilamowitz 519 limbolarii (-rO codd. Nonn'541 : limbuarii (P E ) w/linbuarii (BD) cod. alcularii codd. Nonii 520 iam Bothe : iam hosce cod. (cf. 517) aes del. Schoell 521

<:roc. cod., etiam codd. Non. 549 522 cf. ad 510 525 nugigerulus corr. -lis cod. : nugiuendis testatnr Nonius 144 530 ipsus Lambi-

nus : plus ipsus cod. (iv. 3) 537 edi citm glossa superscr. audivi

cod., edi ctiam codd. Nonii 454 538 Ain B x 539 tamene cod.

(antiqua formaX) 542 meminerint B 543 quicquam cod. (tion PJ)

�� �