Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/172

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. ii T. MACCI PLAVTI

30 Pi. immo ut eam credis ? misera amans desiderat.

Ch. scitum istuc. Pi. immo, Chrysale, em, non tantulum

umquam intermittit tempus quin eum nominet. 210

Ch. tanto hercle melior. Pi. immo — Ch. immo hercle

abiero

potius. Pi. num inuitus rem bene gestam audis eri ? 35 Ch. non res, sed actor mihi cor odio sauciat.

etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum

amo,

nullam aeque inuitus specto, si agit Pellio. 215

sed Bacchis etiam fortis tibi uisast ? Pi. rogas ?

ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem. 40 Ch. edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam [esse] intellego,

quod ames paratumst : quod des inuentost opus.

nam istoc fortasse aurost opu'. Pi. Philippeo quidem. 220

Ch. atque eo fortasse iam opust. Pi. immo etiam prius :

nam iam huc adueniet miles — Ch. et miles quidem ? 45 Pi. qui de amittenda Bacchide aurum hic exigit.

Ch. ueniat quando uolt, atque ita ne mihi sit morae.

domist : non metuo nec quoiiquam supplico, 225

dum quidem hoc ualebit pectus perfidia meum.

abi intro, ego hic curabo. tu intus dicito 50 Mnesilochum adesse Bacchidi. Pl faciam ut iubes. —

Ch. negotium hoc ad me attinet aurarium.

mille et ducentos Philippum attulimus aureos 230

Epheso, quos hospes debuit nostro seni.

inde ego hodie aliquam machinabor machinam, 55 unde aurum ecficiam amanti erili filio.

sed fori' concrepuit nostra : quinam exit foras ?

208 eam Acidalius : eum cod. 211 melior Bentley : melior bachis cod. (' nomen ascriptum utrecte intellegeretur locutio? Leo) 213 res

Bothe : erus cod. 218 esse del. Bentley 220 aurost . . . Philippo

Brugmann, Langen (Beitr. 86) : aurum est . . . filippeo cod. 223

exiget Bothe 225 nec (ego) q. Boihe, Leo, quibus quoiquam trisyll.

displicet 230 Philippum Bentley : philippos cod.

�� �