BACCHIDES II. Jii
290 neque aues neque uenti citius. quoniam sentio
quae res gereretur, nauem extemplo statuimus.
quoniam uident nos stare, occeperunt ratem
tardare in portu. Ni. edepol mortalis malos !
quid denique agitis ? Ch. rusum in portum repipimus. 60
295 Ni. sapienter factum a uobis. quid illi postea ?
Ch. reuorsionem ad terram faciunt uesperi.
Ni. aurum hercle auferre uoluere : ei rei operam dabant.
Ch. non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.
quoniam uidemus auro insidias fieri, 65
300 capimus consilium continuo ; postridie
auferimus aurum omne (illim) illis praesentibus,
palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
Ni. scite hercle. cedo quid illi ? Ch. tristes ilico,
quom extemplo a portu ire nos cum auro uident, 70
305 subducunt lembum capitibus quassantibus.
nos apud Theotimum omne aurum deposiuimus,
qui illic sacerdos est Dianai Ephesiae.
Ni. quis istic Theotimust ? Ch. Megalobuli filius,
qui nunc in Ephesost Ephesiis carissumus. 75
310 Ni. ne ille hercle mihi sit multo tanto carior, -
si me illoc auro tanto circumduxerit.
Ch. quin in eapse aede Dianai conditumst ;
ibidem publicitus seruant. Ni. occidisti' me ;
nimio hic priuatim seruaretur rectius. 80
315 sed nilne (huc) attulistis inde auri domum?
Ch. immo etiam. uerum quantum attulerit nescio.
Ni. quid ? nescis ? Ch. quia Mnesilochus noctu clanculum
deuenit ad Theotimum, nec mihi credere
293 tardare Haupt : turbare cod. 299 uidimus cod. 301
illim add. Ritschl 304 quoniam C (illi) ire Mueller {Rhein.
Mus. 54, 384) : abire Pradel de praep. p. 552, nam quom | ext. displicet nec minus extempulo 305 cass. Ritschl 308 quis
Brunck: qui cod. (cf. 309 311 vel med illo -o cod.) 312 ipsa
c °d- 3 X 5 huc add. Hermann : mi add. Pradel de praep. p. 553
�� �