III. i T. MACCI PLAVTI
egone ut haec conclusa gestem clanculum ? ut celem patrem, 375 Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula ?
10 [quibu' patrem et me teque amicosque omnis adfectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.] neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis, quibu' tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos 380
tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.
15 nunc priu' quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri, de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam, uti eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras. —
ii Mnesilochvs
Mn. Muitimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse 385
arbitror :
homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,
nisi deos ei nil praestare ; id opera expertus sum esse ita.
nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc
biennium) 5 ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras
misi, amicam ut mi inueniret Bacchidem. illum intellego 390
inuenisse, ut seruos meu' mi nuntiauit Chrysalus.
condigne is quam techinam de auro aduorsum meum fecit
patrem,
ut mi amanti copia esset. [sed eccum uideo incedere.] 10 nam pol quidem meo animo ingrato h6mine nihil impensiust ;
malefactorem amitti satius quam relinqui beneficum ; 395
nimio impendiosum praestat te quam ingratum dicier :
376 dispoliabula codd. Nonii 75
377-8 dittographia versuum
379 81 esse videntur
377 med aeque (?) Leo affectas testatur Nonius : adflictas cod.
382 di tographiam esse v.
383 dixit Bergk
384 ut cod. eum gnatum Ritschl
385 multis modis cod.
387 ita esse B
389 sodalem meum cod. : trai. Camerarius
393 sed . . . incedere secl. Leo, ut 'signum cantici olim ab aliquo in brevius contracti.' Credo vv.
392, 393 diorihotae esse
394 meo quidem Bothe
395 vel satiust beneficium. cod.
396 prestat inpendiosum cod. : trai. Hermann