BACCHIDES III. iii
suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine ? Ph. Mnesiloche, hoc tecum oro ut illius animum atque 90
ingenium regas ; 495 serua tibi sodalem et mihi filium. Mn. factum uolo. Ly. melius multo, me quoque una si cum illoc reliqueris. Ph. adfatim est. Mnesiloche, cura, \, concastiga hominem
probe, qui dedecorat te, me, amicum atque alios flagitiis suis. in te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. 95
Ly. sequor. —
Mnesilochvs iv
500 Mn. Inimiciorem nunc utrum credam magis
sodalemne esse an Kacchidem incertum admodumst.
illum exoptauit potius ? habeat. optumest.
ne illa illud hercle cum malo fecit suo ;
nam mihi diuini numquam quisquam creduat, 5
505 ni ego illam exemplis plurumis planeque — amo.
ego faxo hau dicet nactam quem derideat.
nam iam domum ibo atque — aliquid surrupiam patri. 507» id isti dabo. ego istanc multis ulciscar modis.
adeo ego illam cogam usque ut mendicet — meu' pater. 10
sed satine ego animum mente sincera gero, 510 qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?
amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.
uerum quam illa umquam de mea pecunia
ramenta fiat plumea propensior, 15
mendicum malim mendicando uincere.
495 mihi] mihimet Niemeyer 496 hoc A : illoP melius esset me quoque una si cum illo relinqueres P 497 est om.A (Ly.)
Mnes. Hermann i an t incert. A : et P (pro ei ?) 498 amicos P
499 post 495 P ergo P inpone P 500 Immitiorem P
502 optumum est A (cf. Joarn. Plul. 26, 287) 503 n\A illud]
id A suo A : meo corr. suo P (p. 109) 506 deluderet A
507, 508 om. aliquid . . . usque A (propter homoeotel. atque et usque) (iii. 11) 507* vel istic d. 511 opinor codd. 513 plumbea
codd. Nonii 222
�� �