BACCHIDES III. vi
535 Pi. certe is est. Mn. is est. adibo contra et contollam
gradum. Pi. saluos sis, Mnesiloche. Mn. salue. Pi. saluos quom
peregre aduenis, cena detur. Mn. non placet mi cena quae bilem mouet. Pi. numquae aduenienti aegritudo obiecta est ? Mn. atque
acerruma. Pi. unde? Mn. ab homine quem mi amicum esse arbi- 10
tratus sum antidhac. 540 Pi. multi more isto atque exemplo uiuont, quos quom censeas esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis, lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide. nullus est quoi non inuideant rem secundam optingere ; sibi ne inuideatur, ipsi ignaui recte cauent. 15
545 Mn. edepol ne tu iflorum mores perquam meditate tenes. sed etiam unum hoc : ex ingenio malo malum inueniunt suo : nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent. atque i se quom frustrant, frustrari alios stolidi existumant. sicut est hic quem esse amicum ratu' sum atque ipsus sum 20
mihi : 550 ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali faceret in me, inconciliaret copias omnis meas. Pi. inprobum istunc esse oportet hominem. Mn. ego ita
esse arbitror. Pi. opsecro hercle loquere, quis is est. Mn. beneuolens
uiuit tibi. nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali 25
555 facere faceres. Pi. dic modo hominem qui sit : si non fecero
535 ( Pl > adibo Acidalius tollam P 538 aegritudo adue-
nienti A acerrume P 540-51 om. A ' in quibusdam non
ferun t' Charisius, p. 205 (ad v. 545) 54I falsi Pius : falsis cod.
542 sublesta Merula : subuesta (subuersa B' z ) cod. 543 qui non
inuideat cod. : corr. Scaliger 544 sibimet ne Bothe, cui hiatits displicet ignauia Hcrmann 548 hi P CD frustrantur cod. 551
facere et Camerarius inconciliare cod. : corr. Ritschl 552 (et)
ego Seyffert (A n. I.) 553 Obsequere h. P: corr. Camerarius
[A n. I.)
�� �