Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/205

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

BACCHIDES IV. ix

Philippis redemi uitam ex flagitio tuam.

Ch. nihil est illorum quin ego illi dixerim.

Ni. ' stulte fecisse fateor. sed quaeso, pater,

ne me, in stultitia si deliqui, deseras. 4°

1015 ego animo cupido atque oculis indomitis fui ;

persuasumst facere quoius me nunc facti pudet.'

priu' [te] cauisse ergo quam pudere aequom fuit.

Ch. eadem istaec uerba dudum illi dixi omnia.

Ni. ' quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus 45

1020 me obiurigauit plurumis uerbis malis,

et me meliorem fecit praeceptis suis,

ut te ei habere gratiam aequom sit bonam.'

Ch. estne istuc istic scriptum ? Ni. em specta, tum scies.

Ch. ut qui deliquit supplex est ultro omnibus ! 5°

1025 Ni. ' nunc si me fas est opsecrare aps te, pater,

da mihi ducentos nummos Philippos, te opsecro.'

Ch. ne unum quidem hercle, si sapis. Ni. sine pellegam.

' ego ius iurandum uerbis conceptis dedi,

daturum id me hodie mulieri ante uesperum, 55

1030 priu' quam a me abiret. nunc, pater, ne peiierem

cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,

quam propter tantum damni feci et flagiti.

caue tibi ducenti nummi diuidiae fuant ;

sescenta tanta reddam si uiuo tibi. 6 °

1035 uale atque haec cura.' quid nunc censes, Chrysale ?

Ch. nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,

neque ego hau committam ut, si quid peccatum siet,

fecisse dicas de mea sententia.

uerum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco, 6 5

1040 dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.

duae condiciones sunt : utram tu accipias uide :

1017 te del.Acidalius, nam cauisse disyllab. vix ferendum 1020

vel med obiurg. 1033 diuitiae cod. : corr. Camerarius 1038 de

[me] mea {vel de mea me) cod. (iv. 3) 1039 vel opino 1041 tu utram Acidalius, nam displicet utram

�� �