BACCHIDES V. ii
So. lepidum te ! Ph. at scin quo pacto me ad te intro
abducas ? So. mecum ut sis. Ph. omnia quae cupio commemoras. 1180 Ni. uidi ego nequam homines, uerum te neminem deterio- 65
rem. Ph. ita sum. Ba. i hac mecum intro, ubi tibi sit lepide uictibu', uino
atque unguentis. Ni. sati', sati' iam uostrist conuiui : me nil paenitet ut sim
acceptus : quadrigentis Philippis filiu' me et Chrysalu' circumdu-
xerunt. 1183* quem quidem ego ut non excruciem
alterum tantum auri non meream. Ba. quid tandem si 7°
dimidium auri 1185 redditur, in' hac mecum intro ? atque ufeis delicta ignoscas.
Ph. faciet. Ni. minime, nolo. nil moror, sine sic. malo illos ulcisci ambo. Ph. etiam tu, homo nihili ? quod di dant boni caue culpa
tua amissis : dimidium auri datur: accipias potesque et scortum accumbas. 1190 Ni. egon ubi filiu' corrumpatur meus, ibi potem? Ph. 75
potandumst. Ni. age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere
inducam animum : egon quom haec cum illo accubet inspectem ? Ba. immo
equidem pol tecum accumbam, ii9 2a te amabo et te amplexabor.
Ni. caput prurit, perii, uix negito. Ba. non tibi uenit in
mentem, amabo, si dum uiuas tibi bene facias tam pol id quidem esse hau 80
perlonginquom,
1180 homines Lambinus : hominem cod. 1181 i] ii cod. (? pro
ei) (cf. 1175) 1191 dedecori Ritschl : dedecorum cod. 1192
i. accumbet cod. 1193 amabo uenit in mentem Spengel 1194 tam Bothe : iam cod.
�� �