prol. T. MACCI PLAVTI
25 ut fit in bello, capitur alter filius. 25
medicus Menarchus emit ibidem in Alide.
coepit captiuos commercari hic Aleos,
si quem reperire posset qui mutet suom,
illum captiuom : hunc suom esse nescit qui domist. 30 et quoniam heri indaudiuit de summo loco 3°
summoque genere captum esse equitem | Aleum,
nil pretio parsit, filio dum parceret :
reconciliare ut facilius posset domum,
emit hosc' de praeda ambos de quaestoribus. 55 hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum, 35
quo pacto hic seruos suom erum hinc amittat domum.
itaque inter se commutant uestem et nomina ;
illic uocatur Philocrates, hic Tyndarus :
huius illic, hic illius hodie fert imaginem. 40 et hic hodie expediet hanc docte fallaciam, 4°
et suom erum faciet libertatis compotem,
eodemque pacto fratrem seruabit suom
reducemque faciet liberum in patriam ad patrem
inprudens : itidem ut saepe iam in multis locis 45 plus insciens quis fecit quam prudens boni. 45
sed inscientes sua sibi fallacia
ita compararuht et confinxerunt dolum
itaque hi commenti de sua sententia
ut in seruitute hic ad suom maneat patrem : 50 ita nunc ignorans suo sibi seruit patri ; 5°
homunculi quanti sunt, quom recogito !
haec res agetur nobis, uobis fabula.
sed etiam est paucis uos quod monitos uoluerim.
profecto expediet fabulae huic operam dare :
28 possit Rciz qui Pcircus : cum quo cod. (v. 2) (c/. v. 101)
30 inde audiuit cod. (i. 7) 31 fort. captiuom {cf. Epid. 564
captiuam pro captam B) 34 e pr. (?) Studemund 42 ser-
uauit cod. <
�� �