Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/247

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CAPTIVI III. v

iubete huic crassas compedis impingier ; 735 inde extra portam ad meum libertum Cordalum

in lapicidinas facite deductus siet :

atque hunc me uelle dicite ita curarier

ne qui deterius huic sit quam quoi pessume est. 80

Ty. qur ego te inuito me esse saluom postulem ? 740 periclum uitae meae tuo stat periculo.

post mortem in morte nihil est quod metuam mali.

etsi peruiuo usque ad summam aetatem,, tamen

breue spatium est perferundi quae minitas mihi. 85

uale atque salue, etsi aliter ut dicam meres. 745 tu, Aristophontes, de me ut meruisti, ita uale ;

nam mihi propter te hoc optigit. He. abducite.

Ty. at unum hoc quaeso, si huc rebitet Philocrates,

ut mihi eius facias conueniundi copiam. 90

He. periistis, nisi hunc iam e conspectu abducitis. 750 Ty. uis haec quidem hercle est, et trahi et trudi simul. —

He. illic est abductus recta in phylacam, ut dignus est.

ego illis captiuis aliis documentum dabo,

ne tale quisquam facinus incipere audeat. 95

quod apsque hoc esset, qui mihi hoc fecit palam, 755 usque offrenatum suis me ductarent dolis.

nunc certum est nulli posthac quicquam credere.

satis sum semel deceptus. speraui miser

ex seruitute me exemisse filium : 1°°

ea spes elapsa est. perdidi unum filium, 760 puerum quadrimum quem mihi seruos surpuit,

neque eum seruom umquam repperi neque filium ;

maior potitus hostium est. quod hoc est scelus ?

quasi in orbitatem liberos produxerim. 105

sequere hac. redducam te ubi fuisti. neminis

737 ita me uelle dicite cocl. : trai. Flcckeisen 748 vel mi

749 iam hunc Pylades: istunc iam Brix, hiatum nisi | hunc vitantcs

755 offrenatum Gnliclmhis : ofere natum cod. (E pro F) 756 post haec cod. 762 hostis codd. Nonii 498

�� �