CAPTIVI IV. ii
'hic illest senex doctus quoi uerba data sunt.' sed Ergasilus estne hic procul quem uideo ? conlecto quidem est pallio. quidnam acturust ? 790 Er. moue aps te moram atque, Ergasile, age hanc rem. 10
eminor interminorque, ne [quis] mi opstiterit obuiam, nisi quis sati' diu uixisse sese homo arbitrabitur. nam qui opstiterit ore sistet. He. hic homo pugilatum
incipit. Er. facere certumst. proinde ut omnes itinera insistant sua : 795 ne quis in hac platea negoti conferat quicquam sui. 15
nam meumst ballista pugnum, cubitus catapultast mihi, umerus aries, tum genu ad quemq' iecero ad terram dabo, dentilegos omnis mortalis faciam, quemque offendero. He. quae illaec eminatiost nam ? nequeo mirari satis. 800 Er. faciam ut huius diei locique meique semper meminerit. 20 qui mihi in ciirsu [opstiterit], faxo uitae is extemplo opsti-
terit suae. He. quid hic homo tantum incipissit facere cum tantis minis ? Er. prius edico, ne quis propter culpam capiatur suam : continete uos domi, prohibete a uobis uim meam. 805 He. mira edepol sunt ni hic in uentrem sumpsit confiden- 25
tiam. uae misero illi, quoius cibo iste factust imperiosior ! Er. tum pistores scrofipasci, qui alunt furfuribus sues, quarum odore praeterire nemo pistrinum potest : eorum si quoiiusquam scrofam in publico conspexero, 810 ex ipsis dominis meis pugnis exculcabo furfures. 3°
He. basilicas edictiones atque imperiosas habet :
787 ductus cod. (v. 12) 790 moram (moram) Schoell 791
quis del. Guieius, secundum morem Plautinum 794 ut] ita
Ficckeisen 795 hanc plateam Bothe 796 mihi haec (pro hoc)
balista pugnum est gramm. de dub. nom. 5, 587 K. (' pugnum Plautus genere neutro dixit ' testatus : meus est ballista pugnus cod. 797
ad del. Leo : ut Pylades icero Pylades 801 opstiterit seclusi:
[in cursu] Bothe 806 iste]/or/. is 807 furfuribus Luchs,
postulante et melro et sensu : furfure cod.
�� �