Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/273

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CASINA II. ili

255 seruo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,

uestimentis, ubique educat pueros quos pariat (sibi), 40

quam illi seruo nequam des, armigero nili atque inprobo, quoi homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Cl. mirum ecastor te senecta aetate officium tuom 260 non meminisse. Ly. quid iam ? Cl. quia, si facias recte

aut commode, me sinas curare ancillas, quae mea est curatio. 45

Ly. qui, malum, homini scutigerulo dare lubet ? Cl. quia

enim filio nos oportet opitulari unico. Ly. at quamquam unicust, nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater : 265 illum mi aequiust quam me illi quae uolo concedere.

Cl. tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris. Ly. subolet, 50

sentio. egone ? Cl. tu. nam quid friguttis ? quid istuc tam cupide

cupis ? Ly. ut enim frugi seruo detur potius quam seruo inprobo. Cl. quid si ego impetro atque exoro a uilico caussa mea 270 ut eam illi permittat ? Ly. quid si ego autem ab armigero

impetro eam illi permittat ? atque h6c credo impetrassere. 55

Cl. conuenit. uis tuis Chalinum huc euocem uerbis foras ? tii eum orato, ego autem orabo uilicum. Ly. sane uolo. Cl. iam hic erit. nunc experiemur nostrum uter sit

blandior. — 275 Ly. Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere. ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam 60

256 sibi add. Schoell 257 Tpotius] quam cod. (cf. v. 253) nihili Merula : nisi cod. 258 vix hodie 260 recte Ital. : certe cod.

(cf Epid. 5) et PB° 262 iubet P E filio cum unico permu-

tavit Bothe, proceleusmaticum dare lubgt vitans 264 ille unicust

Geppert : unicus est ille cod. (i. e. uncust ille V) 266 sub. sent. Cleu- stratae continuat cod. 267 quid i. taml nam quid i. codd. Nonii 308

(citatio neglcgens") 271 (ut) eam Guietus vel illic credo

(me) Camerarius, Reiz 272 uuis cod. (i. e. uis) : uin Morris (cf.

ad Bacch. 873") 276 industria cod.

�� �