Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/275

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CASINA II. iv

Ch. mihi illa nubet, machinare quidlubet quouis modo. Ly. abin hinc ab oculis ? Ch. inuitus me uides, uiuam

tamen. — Ly. sumne ego miser homo ? satin omnes res sunt aduorsae

mihi ? iam metuo ne Olympionem mea uxor exorauerit 25

305 ne Casinam ducat : si id factum est, ecce me nullum

senem ! si non impetrauit, etiam specula in sortitust mihi. si sors autem decollassit, gladium faciam culcitam eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.

Olympio Lysidamvs v

Ol. Vna edepol opera in furnum calidum condito 310 atque ibi torreto me pro pane rubido,

era, qua istam 6pera a me impetres, quod postulas.

Ly. saluos sum, salua spes est, ut uerba audio.

Ol. quid tu me tua, era, libertate territas ? 5

qui si tu nolis filiusque etiam tuos, 315 uobis inuitis atque amborum ingratiis

una libella liber possum fieri.

Ly. quid istuc est ? quicum litigas, Olympio ?

Ol. cum eadem qua tu semper. Ly. cum uxori mea ? 10

Ol. quam tu mi uxorem ? quasi uenator tu quidem es : 320 dies atque noctes cum cane aetatem exigis.

Ly. quid agit, quid loquitur tecum ? Ol. orat, opsecrat

ne Casinam uxorem ducam. Ly. quid tu postea ?

Ol. negaui enim ipsi me concessurum Ioui, 15

si is mecum oraret. Ly. di te seruassint mihi !

303 res om. cod. iii. 1) (add. J) 306 specula etiam Pylades

in sortitust Acidalins : insortita sunt (st) cod. : in sortist Camerarius, Guietus 311 qua Brix : quam (qua) cod. (vii. 4) vel istanc : istuc

Brix 313 me tua era Leo : me uera cod. (pro m&ujra ?) 314

qui Acidalius : quid cod. (cf. v. 313) 318 vel uxoren 320

vel ac 321 ait P E

�� �