CASINA III. iii
rogitare oportet prius et contarier
adsitne ei animus necne (ei) adsit quem aduocet : 10
si neget adesse, exanimatum amittat domum.
sed ux6rem ante aedis eccam. ei misero mihi ! 575 metuo ne non sit surda atque haec audiuerit.
Cl. audiui ecastor cum malo magno tuo.
Ly. accedam propius. quid agis, mea festiuitas? 15
Cl. te ecastor praestolabar. Ly. iamne ornata rest ?
iamne hanc traduxti huc ad nos uicinam tuam 580 quae te adiutaret ? Cl. arcessiui, ut iusseras.
uerum hic sodalis tuos, amicus optumus,
nescioquid se suffiauit uxori suae : 20
negauit posse, quoniam arcesso, mittere.
Ly. uitium tibi istuc maxumum est, blanda es parum. 585 Cl. non matronarum omciumst, sed meretricium,
uiris alienis, mi uir, subblandirier.
i tii atque arcesse illam : ego intus quod factost opus 25
uolo accurare, mi uir. Ly. propera ergo. Cl. licet.
iam pol ego huic aliquem in pectus iniciam metum ; 590 miserrumum hodie ego hunc habebo amasium. — ■
Alcesimvs Lysidamvs iv
Al. Viso huc, amator si a foro rediit domum, qui me atque uxorem ludificatust, larua. sed eccum ante aedis. ad te hercle ibam commodum. Ly. et hercle ego ad te. quid ais, uir minimi preti ? 595 quid tibi mandaui ? quid tecum oraui ? Al. quid est ? 5
Ly. ut bene uociuas aedis fecisti mihi, ut traduxisti huc ad nos uxorem tuam ! satin propter te pereo ego atque occasio ? Al. quin tu suspendis te? nemp' tute dixeras
571 percontarier Pylades, ctii prius displicet 572 ei add.
Seyffert 578 res est codd. : res Bot/ie 579 huc om. A
585 officiumst] [parum] est officiumP(iv. 3) 587 factust A 590 hunc ego habeo P 594 At (Atque P*) ego hercle P 599 sus-
pendes P
�� �