Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/290

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. v T. MACCI PLAVTI

Ly. quid est id ? Pa. timor praepedit dicta linguae.

30 Ly. possum scire ego istuc ex te quid negoti est ? Pa. dicam.

tua ancilla, quam tu tuo uilico uis 655

dare uxorem, ea intus — Ly. quid intus ? quid est ?

Pa. imitatur malarum malam disciplinam,

uiro quae suo interminatur : uitam —

35 Ly. quid ergo? Pa. ah — Ly. quid est? Pa. intere-

mere— ait uelle uitam,

gladium — Ly. hem! Pa. gladium — Ly. quid eum gladium? 660

Pa. habet. Ly. ei misero mihi ! qur eum habet ?

Pa. insectatur omnis domi per aedis

nec quemquam prope ad se sinit adire :

40 ita omnes sub arcis, sub lectis latentes

metu mussitant. Ly. occidi atque interii ! 665

quid illic obiectumst mali tam repente ?

Pa. insanit. Ly. scelestissumum me esse credo.

Pa. immo si scias dicta quae dixit hodie.

45 Ly. istuc expeto scire. quid dixit ? Pa. audi.

per omnis deos et deas deierauit, 670

occisurum eum hac nocte quicum cubaret.

Ly. men occidet ? Pa. an quippiam ad te attinet ?

Ly. uah!

Pa. quid" cum ea negoti tibist ? Ly. Peccaui : illuc 673-4

dicere, uilicum, uolebam.

50 Pa. sciens de uia in semitam degredere. 675

Ly. num quid mihi minatur ? Pa. tibi infesta solist

plus quam quoiquam. Ly. quamobrem ? Pa. quia se des

uxorem Olympioni,

neque se tuam nec suam neque uiri uitam sinere in crasti- 678-80

num protolli : id huc

654 [quid est] possum P {ex v. 653 ; iv. 3) 655 tu om. P

658 suo quae inter minatur P interminatur an -etur incert. A

663 sese Bothe fort. sinet 665 vel interiui 666 maltiam

(-litiam)P 670 delerauit se A 671 occisuram A (i. 9) 672

men] me P 675 degredire BentUy 676 nam A 678-81

fines mntilati P (proptcr laccratam paginam in P A ; iii. 8) 678 nec [se] suam P sinere in] sin P

�� �