Jump to content

Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/320

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

II. i T. MACCI PLAVTI

Gy. uideo ego te Amoris ualide tactum toxico,

adulescens ; eo te magi' uolo monitum. Al. mone.

Gy. caue sis cum Amore tu umquam bellum sumpseris. 300

Al. quid faciam ? Gy. ad matrem eiius deuenias domum,

expurges, iures, ores blande per precem

eamque exores ne tibi suscenseat.

Al. expurigabo hercle omnia ad raucam rauim.

  • * *

S E N E X G Y M N A S I V M

  • * * (frag. J

Sen. prohibet diuitiis maxumis, dote altili atque opima. 305

  • * *

mulierculam exornatulam. * quidem hercle scita. quamquam uetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor, adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.

Gy. nimis opportune mi euenit rediisse Alcesimarchum ; nam sola nulla inuitior solet esse. Sen. me uocato 310

ne sola sis : ego (te)cum (ero, uolo) ego agere, ut tii agas

aliquid. Gy. nimi' lepide (ex)concinnauit hasce aedis Alcesimarchus. Sen. ut quo(m Ven)us adgreditur, (place)t ! lepidumst

amare semper. Gy. uenerem meram haec aedes olent, quia amator ex-

poliuit. Sen. non mo(do i)psa lepidast, commode quoque hercle 315

fabulatur. sed quom dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor, meum quae corrumpit filium. suspiciost eam esse, utpote quam numquam uiderim ; de opinione credo.

299 vel mage 304 Experiuraui cod. Festi 274 hercle codd.

Nonii 164: hercles cod. : her . . . cod. Fest. inter 304 et 306 duofolia amissa in cod. frag. 111 Nonius 72 (s. altile) 306 (situ)e cod. :

(et est) Leo : (itast) Seyffert fort. scite q. h. scitam 307, 316

vel opino 311 suppl. Studentund 312 suppl. Studemund

313 ut quo usa der^i^d^eHur t cod. : suppl. Leo 315

suppl. Studemund 318 ut pote quam Seyffert : ut postquam cod.

�� �