Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/332

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

III. i T. MACCI PLAVTI

ubi estis, serui ? occludite aedis pessulis, repagulis. ibo, hanc ego tetulero intra limen. — Me. abiit, apstulit 650

20 mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me

sciat eadem, sei possum tranquillum facere ex irato mihi.

��ACTVS IV

IV. i Lampadio Phanostrata

La. Nullam ego me uidisse credo magis anum excruciabilem quam illaec est : quae dudum fassast mihi, quaene infitias eat? sed eccam eram uideo. sed quid hoc est, haec quod cistella 655

hic iacet cum crepundiis ? nec quemquam conspicor alium in uia. 5 faciundum est puerile officium : conquiniscam ad cistulam. Ph. quid agis, Lampadio? La. haec cistella numnam

hinc ab nobis domo est ? nam hinc ab ostio iacentem sustuli. Ph. quid nuntias super anu ? La. scelestiorem in terra nullam esse alteram ; 660 omnia infitiare iam, quae dudum confessa est mihi. 10 nam hercle ego (quam) illam anum inridere me ut sinam,

satiust mihi quouis exitio interire. Ph. di, opsecro uostram fidem — La. quid deos opsecras ? Ph. seruate nos. La. quid est ?

Ph. crepundia haec sunt, quibu'cum tu extulisti nostram filiolam ad necem. 665 La. sanane es? Ph. haec sunt profecto. La. pergin?

Ph. haec sunt. La. si mihi 15 alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.

650 ibo] ilieo Ussing 652 sei (corr. set) cod. ut vid. (sic B 3 ,

sed B X VJ, set vel sit E L ) 657 conquiniscam testatur Nonius 84 :

quomque mei sciam cod. (pro quomqueneiscam ?) 661 infitiatur

  • Pius : fort. infitiarei iam Schoell : ea cod. 662 quam add.

Seyffert 664 uos cod. (nos J) ■*!

�� �