Pagina:T. Macci Plauti Comoediae, I.djvu/343

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

CVRCVLIO I. i

50 Ph. est hercle ita ut tu dicis. Pa. iamne ea fert iugum ? 50

Ph. tam a me pudica est quasi soror mea sit, nisi

si est osculando quippiam inpudicior.

Pa. semper tu scito, fiamma fumo est proxuma ;

fumo comburi nil potest, flamma potest. 55 qui | e nuce nuculeum esse uolt, frangit nucem : 55

qui uolt cubare, pandit saltum sauiis.

Ph. at illa est pudica neque dum cubitat cum uiris.

Pa. credam, pudor si quoiquam lenoni siet.

Ph. immo ut illam censes ? ut quaeque illi occasiost 60 surrupere se ad me, ubi sauium oppegit, fugit. 60

id eo fit, quia hic leno, (hic qui) aegrotus incubat

in Aesculapi fano, is me excruciat. Pa. quid est ?

Ph. alias me poscit pro illa triginta minas,

alias talentum magnum ; neque quicquam queo 65 aequi bonique ab eo impetrare. Pa. iniuriu's 65

qui quod lenoni nulli est id ab eo petas.

Ph. nunc hinc parasitum in Cariam misi meum

petitum argentum a meo sodali mutuom.

quod si non adfert, quo me uortam nescio. 70 Pa. si deos salutas, dextrouorsum censeo. 70

Ph. nunc ara Veneris haec est ante horunc fores";

me inferre Veneri uoui iaientaculum.

Pa. quid ? te antepones Veneri iaientaculo ?

Ph. me, te atque hosce omnis. Pa. tum tu Venerem uo-

mere uis. 75 Ph. cedo, puere, sinum. Pa. quid facturu's ? Ph. iam 75

scies.

anus hic solet cubare custos ianitrix,

55 e nuce qui (?) Lco nuculeos codd. Macrobii 3, 18, 14 (se) esse Mueller {Rhein. Mus. 54, 388) post v. 60 lacunam sign. Bosscher ' de Curc. ' 8 61 hic qui add. Leo 1. hic (nunc) Muelkr l. c.

fort. (nunc) inc. 65 iniurium est cod. 66 qui] quid Pbd

are 73 ieientaculi codd. Nonii 126 76 cubat ut vid. cod. (cubitare B l

ut vid., vix B?)

�� �